- BULBI
- BULBIcum nucleis pineis, eruca et pipere in nuptiis olim adhibiti sunt; inde enim, in Nuptialia cena, Sponso ferculum parati consuevisse, scribit Alexander ab Alexandro Genial. Dier. l. 2. c. 5. ut apud quosdam idem fiebat ex papaveris semine cum lacte et melle. Ad amorem nempe aptiores bulborum esu fieri, innuit Martialis l. 13. Epigr. 34. cuius lemma, Bulbi.Cum sit anus coniux, et sint sibi mortua membra.Nil aliud bulbis, quam satur, esse potes.Quo facit adagium Graecum, Athenaeo citatum l. 2. c. 23. Οὐδὲν σ᾿ ὀνήσει βολβὸς, ἂν μὴ νεῦῤ ἔχης. Unde Bulbi salaces, apud eundem l. 3. Epigr. 75. v. 3.Sed nibil erucae faciunt bulbique salaces.Ubi erucas iis iungit; sicut cochleas, l. 4. Epigr. 46. v. 10. ubi inter Xenia, Saturnalibus Sabello missa, numerantur.Et sicus Libyca gelata testa,Cum bulbis, cochleisque caseoque.Et Petronius, Mox cibis validioribus pastus, i. e. bulbis, cochlearumque sine iure cervicibus hausi parcius merum. Vide quoque Plinium l. 1. Ep. 15. Rationem reddit Athenaeus loc. cit. Βολβὸς καὶ κοχλίας καὶ ὠὸν καὶ τὰ ὅμοια δοκεῖ ςπ έρματος εἶναι ποιητικὰ κλ. De Bulbis vero sic Plinius l. 19. c. 5. Effodiuntur bulbi ante Ver, aut deteriores ilico siunt, signum maturitatis, solia inarescentia ab imo. Vetustiores improbant, item parvos et longos, etc. Genera eorum Theophrastus Histor. l. 7. c. 13. recitat, leucoion, bulbenen, opitionem, cyicem et sisyrinchium; alia quaedam addit Plinius d. l. quem vide. Optimi qui fuerint habiti, ex illo Poetae iterum videre est,Daunius an Libycis bulbus tibi missus ab oris,An Megaris veniat, noxius omnis erit, etc.De bulborum tunicis complicatis ad ellychnia adhibitis, infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.